- VIGILIAE
- I.VIGILIAEapud Gregorium Turon. l. 3. Histor. c. 17. Cum Dominici Natalis nox alma populis effulsisset, idem Pontifex, prtusquam ad Vigilias descenderet, iussit etc. nocturnae preces sunt, quibus olim primo nocte illâ, quae Paschatis festum antecedebat, inde in alias quoque festis, et Martyrum natalitiis, Christiani vacabant. Et quidem cum ex necessitate primam habuissent originem, quippe publicô divini cultus exercitiô, Gentilismô regnante, sub gravi poena vetitô; postea, etiam libertate illius sub Christianis Imperatoribus impetratâ, mansêre tamen in septimana ante Pascha, prae coeteris, Vigilia resurrectionis Domini, in qua noctu congregati ieiunabant. Unde Tertullianus, incommoda ex coniugio cum gentili oritura referens, inter alia, Quis, inquit, sollemnibus Paschae abnoctantem uxorem securus sustinebit, l. 2. ad Uxor. Postea etiam in aliis Festis, ut dictum, et in Martyrum coemeteriis vigilari coeptum, uti discimus ex Historia Tripart. l. 5. c. 32. Vide quodque Theodoretum, aliosque Rei. Eccl. Scriptores. Nempe, quod Gentiles noctu certis sollennitatibus, in Isidis, Aesculapii, Cereris, aliorumque Idolorum templis, conregarentur; prudentia humana iudicabat e re esse, ut id in verae Religionis usum, sicut plutima alia, verteretur. Verum sicuti in his Gentilium Vigiliis in scelerum occasionem consuetudo vertit, indigitatam Plauto, Aulul. Prolog. v. 36. de Lyconide,——— SenexIs, adolescentis illius est avunculus,Qui eam stupravit noctu, Cereris vigiliis.Unde Cicero, de LL. l. 2. Quid autem mihi displiceat in nocturnis, Poetae indicant Comici. Ita, processu temporis, apud Christianos, idem evenit, sicque aucta contagio est, ut domus Dei — sicut veritas dicebat Iudaeis, fieret spelunca latronum, i. e. stupratorum, Polyd. Virgilius, de Inv. Rer. l. 6. c. 4. Placuit proin Patribus Illiberi in Hispania convocatis, prohibere, ne feminae in Coemeterio pervigilent, eo quod saepe, sub obtentu orationis, scelera latenter committantur. Quorum vestigiis insistens Vigilantius ea pervigilia acriter reprehendit, obnitente Hieronymô, qui ob abusum ea non abolenda esse censebat; tandem necessitas pervicit: et quia lusores ac cantol es conveniebant, et turpibus cantilenis et saltationibus et comessationibus, potationibus ac fornicationibus intendere coeperunt --- huiusmodi vigiliae sunt interdictae, Durandus Mimat. Rational. l. 6. c. 7. num. 8. Vide quoque Concilium Autisiodor. can. 5. Fr. Gualterum Episc. Pictav. A. C. 1280. idem prohibentem, apud Bochellum. l. 4. tit. 12. c. 17. Augustinum inprimis, Sermone 15. ad Fratres in Eremo. Quô factô, pridie dici cuiusque festi ieiunari coepit, retentô Vigiliarum vocabulô, sicque— morem nova sustulit aetas.Nam quia nox sceleri solet esse occasio, et illudObservant, qui furta volunt committere, tempus,Ieiunare diem visum est sapientius illam,Quae praeit. —ut inquit Mantuanus, l. 1. Fastor. Verum hîc iterum, uti Gentilium ieiunia, quae in Cereris, Iovis aliorumque Deastrorum, honorem colebant, in commeslationes eo largiores desierunt; ita apud Christianos, ieiunia dicta sequi coepêre choreae, convivia, lusus: Quorum Bernhardus primus meminit Ephraem vero, Tom. 1. tract. de Char. p. 20. Dominus non dixit, adducite mihi opes aut vitulos aut haedos aut ieiunium aut vigiliam, — sed quod leve est ac facile ac compendiosum, hoc praecepit, dicens: Et tu ignosce fratri tuo etc. Sed et, post Vigilias nocturnas abolitas, indictos fuisse certis locis et temporibus sollennes coetus, in quibus de die conveniant, ex vicinis oppidis et pagis, ibique variis lusibus sese exerceant in Coemeteriis, iuxta quas cauponae erigi solitae, atque huiusmodi sollennitates Pictones vocare pervail, quasi pervigilia, refert Andr. Rivetus, Summae Controv. Tract. 2. Quaest. 15. Vide quoque supra, ubi de Nocturnis Coetibus, item voce Paramonarius, et plura hanc in rem, apud Macros Fratres, Hierolex. et Car. du Fresne Glossar. quorum hic officium pro defunctis in Eccles. Roman. cani solitum Vigilias quoque appellari: et de Tyronum, qui militarem ordinem consecuturi, pridie in Ecclesiam secedentes, in ea pernoctabant ac orationibus vacabant, vigiliis: nec non de ritu medii aevi, Vigilias cum clava notificandi, indigitato in Charta Chrodegangi Episcopi Metensis A. C. 765. nonnulla addit.II.VIGILIAEurbs Apuliae Peuc. littoralis, vulgo Bisegli. Episcopalis sub Archiepiscopo Tranensi, inde 5. mill. pass. in Ortum, Barium versus 19.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.